monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIII <<<     >>> in Psalmum CXXV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIV

1 Canticum graduum.
2 Sciens Dominus infirmitatis humanae labilem gressum, iter istud virtutum quibusdam gradibus fabricavit, ut securius ad ardua tenderet desiderium nostrum, cum vestigium poneretur in plano. Sic enim calcamus dorsa graduum, ut inaequalem non patiamur ascensum. Sed quamvis scala ista salutaris competenti remedio videatur esse constructa, nulla tamen firmitate consistimus, nisi illic Domini regimine teneamur [mss. A., B., F., tueamur]. Quae tamen ascensio fit mente, non corpore. Nam in uno magis loco sedentes, et cellulae situ retrusi, efficacius istos gradus ascendimus, quam si per hominum ora volitemus; et ideo clamat propheta nobis esse in Domino confidendum, ne laboremus incassum.
3 Divisio psalmi.
4 Conscendens propheta senarium gradum, qui perfectus habetur in disciplina numerorum, populum fidelem prima commonitione confirmat, dicens nullatenus commoveri posse, qui confidentiam suam in Domini virtute posuerunt; reddens causam, quare peccatores supra sortem iustorum non permittat excrescere. Sec undo deprecatur, ut rectis prosperitas pravis vindicta proveniat.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem. Generaliter cunctos alloquitur sermo propheticus, quoniam qui hic fuerint in vera religione constantes, et spem suam in Domini defensione posuerint, sicut Sion, Ierosolymae mons, ita firmissima soliditate consistunt. Sed hic nominis est interpretatio perquirenda. Sion enim dicitur speculatio 439, quae convenit Pastori Domino Iesu Christo. Non enim tantae maiestati insensatum aliquid poterat comparari, nisi sub aliqua significatione probabili, quod in Scripturis divinis frequenter invenies; nam et alibi dictum est: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles velut agni ovium [Psal. CXIII, 4]; et his similia. Dicit ergo de homine, qui confidit in Domino, non commovendum esse in aeternum, sicut montem Sion; cum tame n et ipsum in fine mundi credamus inter caetera commutari. Sed ille Sion, id est Dominus Christus non commovebitur, qui hac significatione declaratur. Et considera quia supra posuit, qui confidunt; et postea singulariter dixit, non commovebitur; videlicet ut numerosam Christiani populi ostenderet unitatem. Addidit, qui habitat in Ierusalem. Cum sciamus Ierusalem a diversis gentibus funditus fuisse subversam, eiusque cives frequenter ductos esse captivos, quemadmodum hic habitatores eius dicit nullatenus commovendos? Sed hic quoque Ierusalem, coelestem patriam debemus advertere, quae significat visionem pacis: de qua nullus potest ullo modo commoveri, qui meruerit in eius soliditate constitui. Sic enim nobis veritas patet, et ratio absoluta constabit, si nomina huiusmodi ad congruam significantiam transferamus.
7 (Vers. 2.) Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Sic forma terrenae Ierusalem praesenti versu describitur, ut illa nobis coelestis patria potius indicetur. Etenim Ierusalem ista, quamvis et ipsa in monte sit, circumiectis montibus, in medio constituta, quae celsis cacuminibus velut quaedam area circuitur. Haec forma dictionis Graece dicitur topothesia, Latine loci positio. Montes enim et in bono et in malo ponuntur, quoniam utrique super communem naturam magna altitudine praeeminere cernuntur. In malo sunt positi: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer [Psal. X, 2]? In bono: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam [Psal. LXXI, 3]. Sicut et hic montes sanctos viros designant, qui Ierusalem illam coelestem quaquaversus inhabitant. Nam ut beatos viros debuisses advertere, sequitur, et Dominus in circuitu populi sui. Ille enim non circuit, nisi quem sibi fidelem esse cognoscit; circuit enim ad aeternae defensionis auxilium, et totius honoris cumulum conferendum. Adest enim per ineffabilem naturam suam ubique totus, omnia penetrans, cunctaque continens; nec more creaturarum, ut alibi sit aliunde discedit; et cum tamen omnia compleat, bonis praesens, malis absens esse dignoscitur. Quod de tota Trinitate intelligere ac credere sine dubitatione debemus. Nam quod adiecit, ex hoc nunc, istud saeculum significat, de quo dicit Dominus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Usque in saeculum, illud dicit, ubi iam sanctis potentissima maiestate sui luminis apparebit. Sed cur praebeatur ista defensio consequenter exponitur.
8 (Vers. 3.) Quia non derelinquet [mss. A., B., relinquet] Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Virga boni malique potestas significatur. Sic enim in bono dictum est de ipso Domino Salvatore: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion [Psal. CIX, 2]; et dominaberis in medio inimicorum tuorum [Exod. VII]. Accepit etiam Moyses virgam, de qua miracula numerosa faciebat. Datur siquidem et illis in malo, qui semper fideles studio pravitatis affligunt; nam et persecutores sunt virga martyribus; item et iracundi domini famulis suis, ut fuit Pharao, Nabuchodonozor, et caeteri qui asperrima dominatione regnarunt. Sed hanc iniquam potestatem non permittit Dominus diutina libertate grassari; ut intelligant fideles ad patientiae suae probationem hoc superbis brevissimo tempore fuisse concessum. Poterant enim servi Dei animos suos ad iniquitates forsitan extendere, si persecutionem crederent longis temporibus permanere. Sors vero iustorum est haereditas Domini, id est religio Christiana, supra quam non sinit diutius crudeles tyrannos insurgere, ne possint Ecclesiam Domini longissima persecutione conterere. Dicendo enim, non derelinquet, significat quoniam, etsi ad tempus tentatio permittatur, non tamen libera in sua potestate deseritur, cui potius finis malus et lamentabilis praeparatur interitus.
9 (Vers. 4.) Benefac, Domine, bonis, et rectis corde. Confirmato populo et fidei firmitate solidato, venit ad secundam partem, in qua breviter Dominum deprecatur, quod scit eum esse facturum; ut bonis bona, malis digna restituat. Boni autem sunt homines, cum gratia divina praeventi, coeperint desiderare et implere quae iussa sunt. Legimus enim: Nemo bonus, nisi solus Deus [Marc. X, 18]. Sed utrumque verum, utrumque perfectum est. Nam si nostris viribus relinquimur, mali sine dubio comprobamur; si divina misericordia suffragante respicimur, donec obedientes sumus, boni utique reperimur. Sequitur, et rectis corde. Rectis corde sunt qui Dominum sequuntur, non praeire contendunt, ut Petro apostolo dictum est humana sapienti: Redi retro, Satanas [Marc. VIII, 33]. Illi enim qui praecedere volunt, errare non desinunt; qui subsequi desiderant, rectis corde sine dubio comprobantur. His igitur optat propheta bonum fieri, qui nesciunt a Domino prava voluntate separari.
10 (Vers. 5.) Declinantes autem ad [ed., in] obligationem, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. Sicut bonis et rectis corde bene fieri postulavit, ita nunc declinantes ad obligationem dicit posse perduci. Pulchre autem definita est opera iniquitatis, obligatio scilicet quae nos vinculis pravitatis innectit; ut esse liberi nequeamus, cum talibus laqueis tantisque constringimur. Et nota quod dicit declinantes, id est iussa Domini non sequentes. Pari enim sententia pereunt, qui et declinare iussa principis, et operari malitiam velle contendunt. Adiicitur certa promissio, pax super Israel. Verum ista pace omnia promittuntur eximia, quae universum intellectum superant, quae omnia vota transcendunt; et ut breviter multa claudamus, haec pax ipse Salvator est Dominus. Sed istam pacem omnimodis non habebunt, qui cum unitate litigant, et catholico populo probantur adversi.
11 Conclusio psalmi.
12 Consideremus quam bene gradus iste firmatus est, ut et praeterita mala propheta recoleret, et in omnibus diceret Dominum praestitisse. Ipse enim ad meliora parat ascensum, qui sibi in praeteritis adfuisse Domini cognoscit auxilium. Ultra enim non potuisset ascendere, si quid de se praesumere voluisset. Quapropter salutarem regulam complectamur toto mentis affectu, ut ipse nobis concedat gradus istos ascendere, qui nos magnalia sua fecit audire.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIII <<<     >>> in Psalmum CXXV
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124